Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Gene VulgSist 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi?
Gene VulgSist 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:
Gene VulgSist 3:3  de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus: et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Gene VulgSist 3:4  Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Gene VulgSist 3:5  Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Gene VulgSist 3:6  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Gene VulgSist 3:7  Et aperti sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Gene VulgSist 3:8  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gene VulgSist 3:9  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
Gene VulgSist 3:10  Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso: et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Gene VulgSist 3:11  Cui dixit Dominus: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?
Gene VulgSist 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Gene VulgSist 3:13  Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi.
Gene VulgSist 3:14  Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
Gene VulgSist 3:15  Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
Gene VulgSist 3:16  Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Gene VulgSist 3:17  Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo, praeceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
Gene VulgSist 3:18  Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae.
Gene VulgSist 3:19  In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
Gene VulgSist 3:20  Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Gene VulgSist 3:21  Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos:
Gene VulgSist 3:22  Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
Gene VulgSist 3:23  Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Gene VulgSist 3:24  Eiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.