GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 33
Gene | Vulgate | 33:1 | levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum | |
Gene | Vulgate | 33:2 | et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos | |
Gene | Vulgate | 33:3 | et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius | |
Gene | Vulgate | 33:4 | currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit | |
Gene | Vulgate | 33:5 | levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo | |
Gene | Vulgate | 33:7 | accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt | |
Gene | Vulgate | 33:8 | quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo | |
Gene | Vulgate | 33:10 | dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius | |
Gene | Vulgate | 33:11 | et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens | |
Gene | Vulgate | 33:13 | dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges | |
Gene | Vulgate | 33:14 | praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir | |
Gene | Vulgate | 33:15 | respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei | |
Gene | Vulgate | 33:17 | et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula | |
Gene | Vulgate | 33:18 | transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum | |
Gene | Vulgate | 33:19 | emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis | |