GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 27
Gene | Vulgate | 27:1 | senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum | |
Gene | Vulgate | 27:3 | sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis | |
Gene | Vulgate | 27:4 | fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar | |
Gene | Vulgate | 27:6 | dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei | |
Gene | Vulgate | 27:7 | adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar | |
Gene | Vulgate | 27:9 | et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur | |
Gene | Vulgate | 27:12 | si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione | |
Gene | Vulgate | 27:13 | ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi | |
Gene | Vulgate | 27:14 | abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius | |
Gene | Vulgate | 27:19 | dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua | |
Gene | Vulgate | 27:20 | rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam | |
Gene | Vulgate | 27:21 | dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non | |
Gene | Vulgate | 27:22 | accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau | |
Gene | Vulgate | 27:23 | et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi | |
Gene | Vulgate | 27:25 | at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto | |
Gene | Vulgate | 27:27 | accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus | |
Gene | Vulgate | 27:29 | et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur | |
Gene | Vulgate | 27:31 | coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua | |
Gene | Vulgate | 27:32 | dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau | |
Gene | Vulgate | 27:33 | expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus | |
Gene | Vulgate | 27:34 | auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi | |
Gene | Vulgate | 27:36 | at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem | |
Gene | Vulgate | 27:37 | respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam | |
Gene | Vulgate | 27:38 | cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret | |
Gene | Vulgate | 27:40 | erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis | |
Gene | Vulgate | 27:41 | oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum | |
Gene | Vulgate | 27:42 | nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te | |
Gene | Vulgate | 27:45 | et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die | |