GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 6
Gene | Vulgate | 6:2 | videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant | |
Gene | Vulgate | 6:3 | dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum | |
Gene | Vulgate | 6:4 | gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi | |
Gene | Vulgate | 6:5 | videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore | |
Gene | Vulgate | 6:7 | delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos | |
Gene | Vulgate | 6:9 | hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit | |
Gene | Vulgate | 6:12 | cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram | |
Gene | Vulgate | 6:13 | dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra | |
Gene | Vulgate | 6:14 | fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus | |
Gene | Vulgate | 6:15 | et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius | |
Gene | Vulgate | 6:16 | fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea | |
Gene | Vulgate | 6:17 | ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur | |
Gene | Vulgate | 6:18 | ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum | |
Gene | Vulgate | 6:19 | et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini | |
Gene | Vulgate | 6:20 | de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere | |
Gene | Vulgate | 6:21 | tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum | |