GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 1
| Gene | Vulgate | 1:2 | terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas | |
| Gene | Vulgate | 1:5 | appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus | |
| Gene | Vulgate | 1:7 | et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita | |
| Gene | Vulgate | 1:9 | dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita | |
| Gene | Vulgate | 1:10 | et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum | |
| Gene | Vulgate | 1:11 | et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita | |
| Gene | Vulgate | 1:12 | et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum | |
| Gene | Vulgate | 1:14 | dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos | |
| Gene | Vulgate | 1:16 | fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas | |
| Gene | Vulgate | 1:18 | et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum | |
| Gene | Vulgate | 1:20 | dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli | |
| Gene | Vulgate | 1:21 | creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum | |
| Gene | Vulgate | 1:22 | benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram | |
| Gene | Vulgate | 1:24 | dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita | |
| Gene | Vulgate | 1:25 | et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum | |
| Gene | Vulgate | 1:26 | et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra | |
| Gene | Vulgate | 1:27 | et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos | |
| Gene | Vulgate | 1:28 | benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram | |
| Gene | Vulgate | 1:29 | dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam | |
| Gene | Vulgate | 1:30 | et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita | |