GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 40
Gene | Vulgate | 40:1 | his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo | |
Gene | Vulgate | 40:4 | at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur | |
Gene | Vulgate | 40:8 | qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis | |
Gene | Vulgate | 40:10 | in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere | |
Gene | Vulgate | 40:11 | calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni | |
Gene | Vulgate | 40:12 | respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt | |
Gene | Vulgate | 40:13 | post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras | |
Gene | Vulgate | 40:14 | tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere | |
Gene | Vulgate | 40:16 | videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum | |
Gene | Vulgate | 40:17 | et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo | |
Gene | Vulgate | 40:18 | respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt | |
Gene | Vulgate | 40:19 | post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas | |
Gene | Vulgate | 40:20 | exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis | |