GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 46
Gene | Vulgate | 46:1 | profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac | |
Gene | Vulgate | 46:2 | audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum | |
Gene | Vulgate | 46:3 | ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi | |
Gene | Vulgate | 46:4 | ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos | |
Gene | Vulgate | 46:5 | surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem | |
Gene | Vulgate | 46:6 | et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo | |
Gene | Vulgate | 46:8 | haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben | |
Gene | Vulgate | 46:10 | filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis | |
Gene | Vulgate | 46:12 | filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul | |
Gene | Vulgate | 46:15 | hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres | |
Gene | Vulgate | 46:17 | filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel | |
Gene | Vulgate | 46:18 | hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas | |
Gene | Vulgate | 46:20 | natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim | |
Gene | Vulgate | 46:21 | filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared | |
Gene | Vulgate | 46:25 | hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem | |
Gene | Vulgate | 46:26 | cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex | |
Gene | Vulgate | 46:27 | filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta | |
Gene | Vulgate | 46:29 | quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit | |
Gene | Vulgate | 46:30 | dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo | |
Gene | Vulgate | 46:31 | et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me | |
Gene | Vulgate | 46:32 | et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum | |