GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 35
Gene | Vulgate | 35:1 | interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum | |
Gene | Vulgate | 35:2 | Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra | |
Gene | Vulgate | 35:3 | surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei | |
Gene | Vulgate | 35:4 | dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem | |
Gene | Vulgate | 35:5 | cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes | |
Gene | Vulgate | 35:6 | venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo | |
Gene | Vulgate | 35:7 | aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum | |
Gene | Vulgate | 35:8 | eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus | |
Gene | Vulgate | 35:9 | apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei | |
Gene | Vulgate | 35:10 | dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel | |
Gene | Vulgate | 35:11 | dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur | |
Gene | Vulgate | 35:14 | ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum | |
Gene | Vulgate | 35:16 | egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel | |
Gene | Vulgate | 35:17 | ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium | |
Gene | Vulgate | 35:18 | egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae | |
Gene | Vulgate | 35:20 | erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem | |
Gene | Vulgate | 35:22 | cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim | |
Gene | Vulgate | 35:26 | filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae | |
Gene | Vulgate | 35:27 | venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac | |