Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Gene Vulgate 22:1  quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
Gene Vulgate 22:2  ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
Gene Vulgate 22:3  igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
Gene Vulgate 22:4  die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
Gene Vulgate 22:5  dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
Gene Vulgate 22:6  tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
Gene Vulgate 22:7  dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
Gene Vulgate 22:8  dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
Gene Vulgate 22:9  veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
Gene Vulgate 22:10  extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
Gene Vulgate 22:11  et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
Gene Vulgate 22:12  dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
Gene Vulgate 22:13  levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
Gene Vulgate 22:14  appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
Gene Vulgate 22:15  vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
Gene Vulgate 22:16  per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
Gene Vulgate 22:17  benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Gene Vulgate 22:18  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
Gene Vulgate 22:19  reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
Gene Vulgate 22:20  his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
Gene Vulgate 22:21  Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
Gene Vulgate 22:23  ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
Gene Vulgate 22:24  concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha