GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 39
Gene | Vulgate | 39:1 | igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat | |
Gene | Vulgate | 39:2 | fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui | |
Gene | Vulgate | 39:3 | qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius | |
Gene | Vulgate | 39:4 | invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant | |
Gene | Vulgate | 39:5 | benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam | |
Gene | Vulgate | 39:6 | nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu | |
Gene | Vulgate | 39:8 | qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua | |
Gene | Vulgate | 39:9 | nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum | |
Gene | Vulgate | 39:10 | huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum | |
Gene | Vulgate | 39:11 | accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret | |
Gene | Vulgate | 39:12 | et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras | |
Gene | Vulgate | 39:14 | vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem | |
Gene | Vulgate | 39:20 | tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus | |
Gene | Vulgate | 39:21 | fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris | |
Gene | Vulgate | 39:22 | qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat | |