GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 21
| Gene | Vulgate | 21:7 | rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni | |
| Gene | Vulgate | 21:8 | crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius | |
| Gene | Vulgate | 21:10 | eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac | |
| Gene | Vulgate | 21:12 | cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen | |
| Gene | Vulgate | 21:14 | surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee | |
| Gene | Vulgate | 21:15 | cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant | |
| Gene | Vulgate | 21:16 | et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit | |
| Gene | Vulgate | 21:17 | exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est | |
| Gene | Vulgate | 21:19 | aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere | |
| Gene | Vulgate | 21:20 | et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius | |
| Gene | Vulgate | 21:22 | eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis | |
| Gene | Vulgate | 21:23 | iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena | |
| Gene | Vulgate | 21:26 | respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie | |
| Gene | Vulgate | 21:27 | tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus | |
| Gene | Vulgate | 21:29 | cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum | |
| Gene | Vulgate | 21:30 | at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum | |
| Gene | Vulgate | 21:33 | surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni | |