Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Gene Vulgate 10:1  hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
Gene Vulgate 10:2  filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
Gene Vulgate 10:3  porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
Gene Vulgate 10:4  filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
Gene Vulgate 10:5  ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
Gene Vulgate 10:6  filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
Gene Vulgate 10:7  filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
Gene Vulgate 10:8  porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
Gene Vulgate 10:9  et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
Gene Vulgate 10:10  fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
Gene Vulgate 10:11  de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
Gene Vulgate 10:12  Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
Gene Vulgate 10:13  at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
Gene Vulgate 10:14  et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
Gene Vulgate 10:15  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
Gene Vulgate 10:18  et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
Gene Vulgate 10:19  factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
Gene Vulgate 10:20  hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
Gene Vulgate 10:21  de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
Gene Vulgate 10:22  filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
Gene Vulgate 10:24  at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
Gene Vulgate 10:25  natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
Gene Vulgate 10:26  qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
Gene Vulgate 10:29  et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
Gene Vulgate 10:30  et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
Gene Vulgate 10:31  isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
Gene Vulgate 10:32  hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium