GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 42
Gene | Vulgate | 42:1 | audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis | |
Gene | Vulgate | 42:2 | audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia | |
Gene | Vulgate | 42:4 | Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali | |
Gene | Vulgate | 42:5 | ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan | |
Gene | Vulgate | 42:6 | et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui | |
Gene | Vulgate | 42:7 | et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria | |
Gene | Vulgate | 42:9 | recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis | |
Gene | Vulgate | 42:11 | omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali | |
Gene | Vulgate | 42:13 | et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super | |
Gene | Vulgate | 42:15 | iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus | |
Gene | Vulgate | 42:16 | mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis | |
Gene | Vulgate | 42:18 | die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo | |
Gene | Vulgate | 42:19 | si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras | |
Gene | Vulgate | 42:20 | et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat | |
Gene | Vulgate | 42:21 | et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio | |
Gene | Vulgate | 42:22 | e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur | |
Gene | Vulgate | 42:23 | nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos | |
Gene | Vulgate | 42:25 | tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita | |
Gene | Vulgate | 42:27 | apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi | |
Gene | Vulgate | 42:28 | dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus | |
Gene | Vulgate | 42:29 | veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes | |
Gene | Vulgate | 42:32 | duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan | |
Gene | Vulgate | 42:33 | qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite | |
Gene | Vulgate | 42:34 | fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam | |
Gene | Vulgate | 42:35 | his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus | |
Gene | Vulgate | 42:36 | dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt | |
Gene | Vulgate | 42:37 | cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam | |