GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 41
Gene | Vulgate | 41:2 | de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus | |
Gene | Vulgate | 41:3 | aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus | |
Gene | Vulgate | 41:4 | devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao | |
Gene | Vulgate | 41:5 | rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae | |
Gene | Vulgate | 41:8 | et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur | |
Gene | Vulgate | 41:10 | iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum | |
Gene | Vulgate | 41:13 | audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce | |
Gene | Vulgate | 41:14 | protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei | |
Gene | Vulgate | 41:15 | cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere | |
Gene | Vulgate | 41:18 | et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant | |
Gene | Vulgate | 41:19 | et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim | |
Gene | Vulgate | 41:21 | nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus | |
Gene | Vulgate | 41:24 | quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat | |
Gene | Vulgate | 41:26 | septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt | |
Gene | Vulgate | 41:27 | septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis | |
Gene | Vulgate | 41:30 | quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram | |
Gene | Vulgate | 41:32 | quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur | |
Gene | Vulgate | 41:33 | nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:34 | qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis | |
Gene | Vulgate | 41:35 | qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus | |
Gene | Vulgate | 41:36 | et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia | |
Gene | Vulgate | 41:38 | locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit | |
Gene | Vulgate | 41:39 | dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero | |
Gene | Vulgate | 41:40 | tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam | |
Gene | Vulgate | 41:41 | dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:42 | tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit | |
Gene | Vulgate | 41:43 | fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:44 | dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:45 | vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:46 | triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:47 | venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti | |
Gene | Vulgate | 41:49 | tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet | |
Gene | Vulgate | 41:50 | nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos | |
Gene | Vulgate | 41:51 | vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei | |
Gene | Vulgate | 41:52 | nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae | |
Gene | Vulgate | 41:54 | coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis | |
Gene | Vulgate | 41:55 | qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite | |
Gene | Vulgate | 41:56 | crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames | |