Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Gene Vulgate 5:1  hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
Gene Vulgate 5:2  masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
Gene Vulgate 5:3  vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Gene Vulgate 5:4  et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
Gene Vulgate 5:5  et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
Gene Vulgate 5:6  vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
Gene Vulgate 5:7  vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
Gene Vulgate 5:8  et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
Gene Vulgate 5:9  vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
Gene Vulgate 5:10  post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:11  factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
Gene Vulgate 5:12  vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Gene Vulgate 5:13  et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
Gene Vulgate 5:14  et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
Gene Vulgate 5:15  vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
Gene Vulgate 5:16  et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:17  et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
Gene Vulgate 5:18  vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
Gene Vulgate 5:19  et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:20  et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
Gene Vulgate 5:21  porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
Gene Vulgate 5:22  et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:23  et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
Gene Vulgate 5:24  ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
Gene Vulgate 5:25  vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
Gene Vulgate 5:26  et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:27  et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
Gene Vulgate 5:28  vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
Gene Vulgate 5:29  vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
Gene Vulgate 5:30  vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
Gene Vulgate 5:31  et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth