Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 9
Gene Vulgate 9:1  benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
Gene Vulgate 9:2  et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
Gene Vulgate 9:3  et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
Gene Vulgate 9:5  sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
Gene Vulgate 9:6  quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
Gene Vulgate 9:7  vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
Gene Vulgate 9:8  haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Gene Vulgate 9:9  ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Gene Vulgate 9:10  et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
Gene Vulgate 9:11  statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Gene Vulgate 9:12  dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Gene Vulgate 9:13  arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
Gene Vulgate 9:14  cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Gene Vulgate 9:15  et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
Gene Vulgate 9:16  eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
Gene Vulgate 9:17  dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
Gene Vulgate 9:18  erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
Gene Vulgate 9:19  tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
Gene Vulgate 9:20  coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
Gene Vulgate 9:21  bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
Gene Vulgate 9:22  quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Gene Vulgate 9:23  at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
Gene Vulgate 9:24  evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
Gene Vulgate 9:25  ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
Gene Vulgate 9:26  dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
Gene Vulgate 9:27  dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
Gene Vulgate 9:28  vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Gene Vulgate 9:29  et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est