GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 49
Gene | Vulgate | 49:1 | vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis | |
Gene | Vulgate | 49:3 | Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio | |
Gene | Vulgate | 49:4 | effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius | |
Gene | Vulgate | 49:6 | in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum | |
Gene | Vulgate | 49:7 | maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel | |
Gene | Vulgate | 49:8 | Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui | |
Gene | Vulgate | 49:9 | catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum | |
Gene | Vulgate | 49:10 | non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium | |
Gene | Vulgate | 49:11 | ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum | |
Gene | Vulgate | 49:13 | Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem | |
Gene | Vulgate | 49:15 | vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens | |
Gene | Vulgate | 49:17 | fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro | |
Gene | Vulgate | 49:22 | filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum | |
Gene | Vulgate | 49:24 | sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel | |
Gene | Vulgate | 49:25 | Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae | |
Gene | Vulgate | 49:26 | benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos | |
Gene | Vulgate | 49:28 | omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis | |
Gene | Vulgate | 49:29 | et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei | |
Gene | Vulgate | 49:30 | contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri | |
Gene | Vulgate | 49:31 | ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet | |