GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 11
Gene | Vulgate | 11:2 | cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo | |
Gene | Vulgate | 11:3 | dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento | |
Gene | Vulgate | 11:4 | et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras | |
Gene | Vulgate | 11:5 | descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam | |
Gene | Vulgate | 11:6 | et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant | |
Gene | Vulgate | 11:7 | venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui | |
Gene | Vulgate | 11:8 | atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem | |
Gene | Vulgate | 11:9 | et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum | |
Gene | Vulgate | 11:10 | hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium | |
Gene | Vulgate | 11:13 | vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:15 | vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:17 | et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:19 | vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:21 | vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:25 | vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias | |
Gene | Vulgate | 11:27 | hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth | |
Gene | Vulgate | 11:28 | mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum | |
Gene | Vulgate | 11:29 | duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae | |
Gene | Vulgate | 11:31 | tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi | |