Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 21
Gene Vulgate 21:1  visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
Gene Vulgate 21:2  concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
Gene Vulgate 21:3  vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
Gene Vulgate 21:4  et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
Gene Vulgate 21:5  cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
Gene Vulgate 21:6  dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
Gene Vulgate 21:7  rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
Gene Vulgate 21:8  crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
Gene Vulgate 21:9  cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
Gene Vulgate 21:10  eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
Gene Vulgate 21:12  cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
Gene Vulgate 21:13  sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
Gene Vulgate 21:14  surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
Gene Vulgate 21:15  cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
Gene Vulgate 21:16  et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
Gene Vulgate 21:17  exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
Gene Vulgate 21:18  surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
Gene Vulgate 21:19  aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
Gene Vulgate 21:20  et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
Gene Vulgate 21:21  habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
Gene Vulgate 21:22  eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
Gene Vulgate 21:23  iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
Gene Vulgate 21:25  et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
Gene Vulgate 21:26  respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
Gene Vulgate 21:27  tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
Gene Vulgate 21:29  cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
Gene Vulgate 21:30  at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
Gene Vulgate 21:31  idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
Gene Vulgate 21:33  surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
Gene Vulgate 21:34  et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis