HEBREWS
Chapter 13
Hebr | VulgClem | 13:2 | et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. | |
Hebr | VulgClem | 13:3 | Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. | |
Hebr | VulgClem | 13:4 | Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. | |
Hebr | VulgClem | 13:5 | Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam : | |
Hebr | VulgClem | 13:6 | ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo. | |
Hebr | VulgClem | 13:7 | Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. | |
Hebr | VulgClem | 13:9 | Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis. | |
Hebr | VulgClem | 13:11 | Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. | |
Hebr | VulgClem | 13:12 | Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. | |
Hebr | VulgClem | 13:15 | Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. | |
Hebr | VulgClem | 13:16 | Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. | |
Hebr | VulgClem | 13:17 | Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis. | |
Hebr | VulgClem | 13:18 | Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. | |
Hebr | VulgClem | 13:20 | Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, | |
Hebr | VulgClem | 13:21 | aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. | |
Hebr | VulgClem | 13:22 | Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. | |
Hebr | VulgClem | 13:23 | Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos. | |
Hebr | VulgClem | 13:24 | Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. | |