Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 17
I Ch VulgSist 17:1  Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.
I Ch VulgSist 17:2  Et ait Nathan ad David: Omnia, quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
I Ch VulgSist 17:3  Igitur nocte illa factus est sermo Domini ad Nathan, dicens:
I Ch VulgSist 17:4  Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
I Ch VulgSist 17:5  Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
I Ch VulgSist 17:6  manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
I Ch VulgSist 17:7  Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel.
I Ch VulgSist 17:8  Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
I Ch VulgSist 17:9  Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
I Ch VulgSist 17:10  ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
I Ch VulgSist 17:11  Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius.
I Ch VulgSist 17:12  Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
I Ch VulgSist 17:13  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
I Ch VulgSist 17:14  Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.
I Ch VulgSist 17:15  Iuxta omnia verba haec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
I Ch VulgSist 17:16  Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?
I Ch VulgSist 17:17  Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus.
I Ch VulgSist 17:18  Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
I Ch VulgSist 17:19  Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
I Ch VulgSist 17:20  Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
I Ch VulgSist 17:21  Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Aegypto liberarat?
I Ch VulgSist 17:22  Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu Domine factus es Deus eius.
I Ch VulgSist 17:23  Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
I Ch VulgSist 17:24  Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo.
I Ch VulgSist 17:25  Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
I Ch VulgSist 17:26  Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
I Ch VulgSist 17:27  Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum.