Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
I Ch VulgCont 24:1  Porro filiis Aaron hæ partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgCont 24:2  Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
I Ch VulgCont 24:3  Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
I Ch VulgCont 24:4  Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
I Ch VulgCont 24:5  Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
I Ch VulgCont 24:6  Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
I Ch VulgCont 24:18  vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
I Ch VulgCont 24:19  Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israel.
I Ch VulgCont 24:20  Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
I Ch VulgCont 24:22  Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
I Ch VulgCont 24:23  filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
I Ch VulgCont 24:25  Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiæ, Zacharias.
I Ch VulgCont 24:26  Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
I Ch VulgCont 24:27  Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
I Ch VulgCont 24:28  Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
I Ch VulgCont 24:30  Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
I Ch VulgCont 24:31  Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. Omnes sors æqualiter dividebat.