I KINGS
Chapter 11
I Ki | VulgSist | 11:1 | Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Cethaeas: | |
I Ki | VulgSist | 11:2 | de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. | |
I Ki | VulgSist | 11:3 | Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor eius. | |
I Ki | VulgSist | 11:4 | Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius. | |
I Ki | VulgSist | 11:5 | Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos Deus Moabitarum, et Moloch idolum Ammonitarum. | |
I Ki | VulgSist | 11:6 | Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater eius. | |
I Ki | VulgSist | 11:7 | Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Ierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. | |
I Ki | VulgSist | 11:8 | Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. | |
I Ki | VulgSist | 11:9 | Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo, | |
I Ki | VulgSist | 11:10 | et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus. | |
I Ki | VulgSist | 11:11 | Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. | |
I Ki | VulgSist | 11:12 | Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, | |
I Ki | VulgSist | 11:13 | nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Ierusalem quam elegi. | |
I Ki | VulgSist | 11:14 | Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. | |
I Ki | VulgSist | 11:15 | Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea | |
I Ki | VulgSist | 11:16 | (sex enim mensibus ibi moratus est Ioab, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea) | |
I Ki | VulgSist | 11:17 | fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: erat autem Adad puer parvulus. | |
I Ki | VulgSist | 11:18 | Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. | |
I Ki | VulgSist | 11:19 | Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. | |
I Ki | VulgSist | 11:20 | Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis eius. | |
I Ki | VulgSist | 11:21 | Cumque audisset Adad in Aegypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam. | |
I Ki | VulgSist | 11:22 | Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me. | |
I Ki | VulgSist | 11:23 | Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum: | |
I Ki | VulgSist | 11:24 | et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco, | |
I Ki | VulgSist | 11:25 | eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria. | |
I Ki | VulgSist | 11:26 | Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva, mulier vidua: levavit manum contra regem. | |
I Ki | VulgSist | 11:27 | Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. | |
I Ki | VulgSist | 11:28 | Erat autem Ieroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph. | |
I Ki | VulgSist | 11:29 | Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. | |
I Ki | VulgSist | 11:30 | Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. | |
I Ki | VulgSist | 11:31 | Et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. | |
I Ki | VulgSist | 11:32 | Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel: | |
I Ki | VulgSist | 11:33 | eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret iustitiam coram me, et praecepta mea, et iudicia sicut David pater eius. | |
I Ki | VulgSist | 11:34 | Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. | |
I Ki | VulgSist | 11:36 | filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. | |
I Ki | VulgSist | 11:37 | Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. | |
I Ki | VulgSist | 11:38 | Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel: | |
I Ki | VulgSist | 11:40 | Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. | |
I Ki | VulgSist | 11:41 | Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia eius: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis. | |
I Ki | VulgSist | 11:42 | Dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. | |