II MACCABEES
Chapter 6
II M | VulgCont | 6:1 | Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudæos ut se transferrent a patriis, et Dei legibus: | |
II M | VulgCont | 6:2 | contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis. | |
II M | VulgCont | 6:4 | nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat. | |
II M | VulgCont | 6:6 | Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum se esse quisquam confitebatur. | |
II M | VulgCont | 6:7 | Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. | |
II M | VulgCont | 6:8 | Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Iudæos agerent, ut sacrificarent: | |
II M | VulgCont | 6:9 | eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. | |
II M | VulgCont | 6:10 | Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. | |
II M | VulgCont | 6:11 | Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre. | |
II M | VulgCont | 6:12 | Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. | |
II M | VulgCont | 6:13 | Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. | |
II M | VulgCont | 6:14 | Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: | |
II M | VulgCont | 6:15 | ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. | |
II M | VulgCont | 6:16 | Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit. | |
II M | VulgCont | 6:17 | Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem. | |
II M | VulgCont | 6:18 | Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. | |
II M | VulgCont | 6:19 | At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. | |
II M | VulgCont | 6:20 | Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. | |
II M | VulgCont | 6:21 | Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus: | |
II M | VulgCont | 6:22 | ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem. | |
II M | VulgCont | 6:23 | At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens, præmitti se velle in infernum. | |
II M | VulgCont | 6:24 | Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum: | |
II M | VulgCont | 6:25 | et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem meæ senectuti conquiram. | |
II M | VulgCont | 6:26 | Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. | |
II M | VulgCont | 6:28 | adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. | |
II M | VulgCont | 6:29 | Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. | |
II M | VulgCont | 6:30 | Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior. | |