Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 12
II M VulgCont 12:1  His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant.
II M VulgCont 12:2  Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete.
II M VulgCont 12:3  Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus.
II M VulgCont 12:4  Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
II M VulgCont 12:5  Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo,
II M VulgCont 12:6  venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit.
II M VulgCont 12:7  Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus.
II M VulgCont 12:8  Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis,
II M VulgCont 12:9  Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
II M VulgCont 12:10  Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
II M VulgCont 12:11  Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
II M VulgCont 12:12  Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
II M VulgCont 12:13  Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin.
II M VulgCont 12:14  Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est.
II M VulgCont 12:15  Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu præcipitavit Iericho, irruit ferociter muris:
II M VulgCont 12:16  et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles cædes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur.
II M VulgCont 12:17  Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Iudæos:
II M VulgCont 12:18  et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
II M VulgCont 12:19  Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.
II M VulgCont 12:20  At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
II M VulgCont 12:21  Cognito autem Iudæ adventu, Timotheus præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in præsidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
II M VulgCont 12:22  Cumque cohors Iudæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
II M VulgCont 12:23  Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
II M VulgCont 12:24  Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudæis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret.
II M VulgCont 12:25  Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
II M VulgCont 12:26  Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
II M VulgCont 12:27  Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ, et telorum erat apparatus.
II M VulgCont 12:28  Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
II M VulgCont 12:29  Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat.
II M VulgCont 12:30  Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:
II M VulgCont 12:31  gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante.
II M VulgCont 12:32  Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
II M VulgCont 12:33  Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
II M VulgCont 12:34  Quibus congressis, contigit paucos ruere Iudæorum.
II M VulgCont 12:35  Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa.
II M VulgCont 12:36  At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri:
II M VulgCont 12:37  incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
II M VulgCont 12:38  Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco Sabbatum egerunt.
II M VulgCont 12:39  Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
II M VulgCont 12:40  Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
II M VulgCont 12:41  Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta.
II M VulgCont 12:42  Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt.
II M VulgCont 12:43  Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans,
II M VulgCont 12:44  (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis)
II M VulgCont 12:45  et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
II M VulgCont 12:46  Sancta ergo, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.