II MACCABEES
Chapter 15
II M | VulgCont | 15:1 | Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die Sabbati committere bellum. | |
II M | VulgCont | 15:2 | Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit: | |
II M | VulgCont | 15:3 | ille infelix interrogavit, si est potens in cælo, qui imperavit agi diem Sabbatorum. | |
II M | VulgCont | 15:4 | Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi septimam diem. | |
II M | VulgCont | 15:5 | At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. | |
II M | VulgCont | 15:6 | Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Iuda. | |
II M | VulgCont | 15:8 | Et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. | |
II M | VulgCont | 15:9 | Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quæ fecerant prius, promptiores constituit eos: | |
II M | VulgCont | 15:10 | et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum prævaricationem. | |
II M | VulgCont | 15:11 | Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastæ munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. | |
II M | VulgCont | 15:12 | Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iudæorum: | |
II M | VulgCont | 15:13 | Post hoc apparuisse et alium virum ætate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum: | |
II M | VulgCont | 15:14 | Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei. | |
II M | VulgCont | 15:16 | Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel. | |
II M | VulgCont | 15:17 | Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur. | |
II M | VulgCont | 15:18 | Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. | |
II M | VulgCont | 15:19 | Sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant. | |
II M | VulgCont | 15:20 | Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiæ, equitesque opportuno in loco compositi, | |
II M | VulgCont | 15:21 | considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. | |
II M | VulgCont | 15:22 | Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti Angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: | |
II M | VulgCont | 15:23 | et nunc dominator cælorum mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui, | |
II M | VulgCont | 15:24 | ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. | |
II M | VulgCont | 15:27 | manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, præsentia Dei magnifice delectati. | |
II M | VulgCont | 15:28 | Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. | |
II M | VulgCont | 15:29 | Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. | |
II M | VulgCont | 15:30 | Præcepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri. | |
II M | VulgCont | 15:31 | Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant. | |
II M | VulgCont | 15:32 | Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est. | |
II M | VulgCont | 15:33 | Linguam etiam impii Nicanoris præcisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. | |
II M | VulgCont | 15:34 | Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit. | |
II M | VulgCont | 15:35 | Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. | |
II M | VulgCont | 15:36 | Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire: | |
II M | VulgCont | 15:37 | habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochæi diei. | |
II M | VulgCont | 15:38 | Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. | |
II M | VulgCont | 15:39 | Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. | |