Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 14
II M VulgCont 14:1  Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
II M VulgCont 14:2  et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem eius Lysiam.
II M VulgCont 14:3  Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,
II M VulgCont 14:4  venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
II M VulgCont 14:5  Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudæi niterentur,
II M VulgCont 14:6  respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidæi Iudæorum, quibus præest Iudas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum.
II M VulgCont 14:7  Nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:
II M VulgCont 14:8  primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
II M VulgCont 14:9  Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice.
II M VulgCont 14:10  Nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est, pacem esse negotiis.
II M VulgCont 14:11  Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium.
II M VulgCont 14:12  Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Iudæam:
II M VulgCont 14:13  datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
II M VulgCont 14:14  Tunc gentes, quæ de Iudæa fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudæorum prosperitates rerum suarum existimantes.
II M VulgCont 14:15  Audito itaque Iudæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
II M VulgCont 14:16  Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
II M VulgCont 14:17  Simon vero frater Iudæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
II M VulgCont 14:18  Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudæ, et animi magnitudinem, quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat.
II M VulgCont 14:19  Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
II M VulgCont 14:20  Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
II M VulgCont 14:21  Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.
II M VulgCont 14:22  Præcepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.
II M VulgCont 14:23  Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quæ congregatæ fuerant, dimisit.
II M VulgCont 14:24  Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus.
II M VulgCont 14:25  Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant.
II M VulgCont 14:26  Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
II M VulgCont 14:27  Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, iubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
II M VulgCont 14:28  Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quæ convenerant, irrita faceret, nihil læsus a viro.
II M VulgCont 14:29  Sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua præceptum perficeret.
II M VulgCont 14:30  At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
II M VulgCont 14:31  Quod cum ille cognovit fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum.
II M VulgCont 14:32  Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
II M VulgCont 14:33  iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
II M VulgCont 14:34  Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes:
II M VulgCont 14:35  Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
II M VulgCont 14:36  Et nunc Sancte sanctorum omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est.
II M VulgCont 14:37  Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudæorum appellabatur.
II M VulgCont 14:38  Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
II M VulgCont 14:39  Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudæos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent.
II M VulgCont 14:40  Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Iudæis maximam illaturum.
II M VulgCont 14:41  Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit;
II M VulgCont 14:42  eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi.
II M VulgCont 14:43  Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, præcipitavit semetipsum viriliter in turbas:
II M VulgCont 14:44  quibus velociter locum dantibus casui eius, venit per mediam cervicem:
II M VulgCont 14:45  et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:
II M VulgCont 14:46  et stans supra quamdam petram præruptam, et iam exsanguis effectus, complexus intestina sua utrisque manibus, proiecit super turbas, invocans Dominatorem vitæ ac spiritus, ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.