II SAMUEL
Chapter 23
II S | VulgCont | 23:1 | Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel: | |
II S | VulgCont | 23:3 | Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, Dominator hominum, iustus dominator in timore Dei: | |
II S | VulgCont | 23:4 | sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. | |
II S | VulgCont | 23:5 | Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. | |
II S | VulgCont | 23:7 | Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum. | |
II S | VulgCont | 23:8 | Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. | |
II S | VulgCont | 23:9 | Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. | |
II S | VulgCont | 23:10 | Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. | |
II S | VulgCont | 23:11 | Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, | |
II S | VulgCont | 23:12 | stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. | |
II S | VulgCont | 23:13 | Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. | |
II S | VulgCont | 23:15 | Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem iuxta portam! | |
II S | VulgCont | 23:16 | Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, | |
II S | VulgCont | 23:17 | dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. | |
II S | VulgCont | 23:18 | Abisai quoque frater Ioab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, | |
II S | VulgCont | 23:19 | et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. | |
II S | VulgCont | 23:20 | Et Banaias filius Ioiadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. | |
II S | VulgCont | 23:21 | Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. | |
II S | VulgCont | 23:23 | Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. | |
II S | VulgCont | 23:29 | Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, | |