Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Isai VulgClem 33:1  Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgClem 33:2  Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgClem 33:3  A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
Isai VulgClem 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
Isai VulgClem 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.
Isai VulgClem 33:6  Et erit fides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
Isai VulgClem 33:7  Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgClem 33:8  Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgClem 33:9  Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgClem 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgClem 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgClem 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur.
Isai VulgClem 33:13  Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
Isai VulgClem 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
Isai VulgClem 33:15  Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgClem 33:16  Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
Isai VulgClem 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
Isai VulgClem 33:18  Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?
Isai VulgClem 33:19  Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgClem 33:20  Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
Isai VulgClem 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgClem 33:22  Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Isai VulgClem 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam.
Isai VulgClem 33:24  Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.