Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Job VulgCont 28:1  Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur.
Job VulgCont 28:2  Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in æs vertitur.
Job VulgCont 28:3  Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
Job VulgCont 28:4  Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Job VulgCont 28:5  Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
Job VulgCont 28:6  Locus sapphiri lapides eius, et glebæ illius aurum.
Job VulgCont 28:7  Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Job VulgCont 28:8  Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.
Job VulgCont 28:9  Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
Job VulgCont 28:10  In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
Job VulgCont 28:11  Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Job VulgCont 28:12  Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Job VulgCont 28:13  Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
Job VulgCont 28:14  Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
Job VulgCont 28:15  Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Job VulgCont 28:16  Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
Job VulgCont 28:17  Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:
Job VulgCont 28:18  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.
Job VulgCont 28:19  Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
Job VulgCont 28:20  Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
Job VulgCont 28:21  Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cæli latet.
Job VulgCont 28:22  Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
Job VulgCont 28:23  Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.
Job VulgCont 28:24  Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quæ sub cælo sunt, respicit.
Job VulgCont 28:25  Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Job VulgCont 28:26  Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
Job VulgCont 28:27  Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit.
Job VulgCont 28:28  Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.