Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Judg VulgSist 6:1  Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
Judg VulgSist 6:2  et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
Judg VulgSist 6:3  Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, ceterique Orientalium nationum:
Judg VulgSist 6:4  et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.
Judg VulgSist 6:5  Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
Judg VulgSist 6:6  Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
Judg VulgSist 6:7  Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Judg VulgSist 6:8  Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis,
Judg VulgSist 6:9  et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos: eiecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis Terram eorum.
Judg VulgSist 6:10  Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
Judg VulgSist 6:11  Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
Judg VulgSist 6:12  apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Judg VulgSist 6:13  Dixitque ei Gedeon: Obsecro mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Aegypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manus Madian.
Judg VulgSist 6:14  Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te.
Judg VulgSist 6:15  Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
Judg VulgSist 6:16  Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
Judg VulgSist 6:17  Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me.
Judg VulgSist 6:18  Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego praestolabor adventum tuum.
Judg VulgSist 6:19  Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hoedum, et de farinae modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
Judg VulgSist 6:20  Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et ius desuper funde. Cumque fecisset ita,
Judg VulgSist 6:21  extendit Angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes, azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Judg VulgSist 6:22  Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem.
Judg VulgSist 6:23  Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
Judg VulgSist 6:24  Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri,
Judg VulgSist 6:25  nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
Judg VulgSist 6:26  et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quae de nemore succideris.
Judg VulgSist 6:27  Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut praeceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
Judg VulgSist 6:28  Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
Judg VulgSist 6:29  Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Ioas fecit haec omnia.
Judg VulgSist 6:30  Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
Judg VulgSist 6:31  Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est eius, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram eius.
Judg VulgSist 6:32  Ex illo die vocatus est Gedeon, Ierobaal, eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram eius.
Judg VulgSist 6:33  Igitur omnis Madian, et Amalec, et Orientales populi congregati sunt simul. et transeuntes Iordanem, castrametati sunt in valle Iezrael.
Judg VulgSist 6:34  Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
Judg VulgSist 6:35  Misitque nuncios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuncios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
Judg VulgSist 6:36  Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
Judg VulgSist 6:37  ponam hoc vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel.
Judg VulgSist 6:38  Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
Judg VulgSist 6:39  Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
Judg VulgSist 6:40  Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.