Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 5
Prov Vulgate 5:1  fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
Prov Vulgate 5:2  ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
Prov Vulgate 5:3  favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
Prov Vulgate 5:4  novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
Prov Vulgate 5:5  pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
Prov Vulgate 5:6  per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
Prov Vulgate 5:7  nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
Prov Vulgate 5:8  longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
Prov Vulgate 5:9  ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
Prov Vulgate 5:10  ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
Prov Vulgate 5:11  et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
Prov Vulgate 5:12  cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
Prov Vulgate 5:13  nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
Prov Vulgate 5:14  paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
Prov Vulgate 5:16  deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
Prov Vulgate 5:18  sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
Prov Vulgate 5:19  cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
Prov Vulgate 5:20  quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
Prov Vulgate 5:21  respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
Prov Vulgate 5:22  iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
Prov Vulgate 5:23  ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur