Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Acts VulgCont 11:1  Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudæa: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei.
Acts VulgCont 11:2  Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
Acts VulgCont 11:3  dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
Acts VulgCont 11:4  Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
Acts VulgCont 11:5  Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
Acts VulgCont 11:6  In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
Acts VulgCont 11:7  Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
Acts VulgCont 11:8  Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Acts VulgCont 11:9  Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Acts VulgCont 11:10  Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Acts VulgCont 11:11  Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
Acts VulgCont 11:12  Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Acts VulgCont 11:13  Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
Acts VulgCont 11:14  qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
Acts VulgCont 11:15  Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
Acts VulgCont 11:16  Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
Acts VulgCont 11:17  Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
Acts VulgCont 11:18  His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
Acts VulgCont 11:19  Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudæis.
Acts VulgCont 11:20  Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annunciantes Dominum Iesum.
Acts VulgCont 11:21  Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Acts VulgCont 11:22  Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ, quæ erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
Acts VulgCont 11:23  Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
Acts VulgCont 11:24  quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Acts VulgCont 11:25  Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
Acts VulgCont 11:26  Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani.
Acts VulgCont 11:27  In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetæ Antiochiam:
Acts VulgCont 11:28  et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
Acts VulgCont 11:29  Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudæa fratribus:
Acts VulgCont 11:30  quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ, et Sauli.