Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Deut VulgCont 5:1  Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi Israel ceremonias atque iudicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
Deut VulgCont 5:2  Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.
Deut VulgCont 5:3  Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.
Deut VulgCont 5:4  Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
Deut VulgCont 5:5  Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annunciarem vobis verba eius. Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait:
Deut VulgCont 5:6  Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Ægypti de domo servitutis.
Deut VulgCont 5:8  Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
Deut VulgCont 5:9  Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me,
Deut VulgCont 5:10  et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.
Deut VulgCont 5:11  Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen eius assumpserit.
Deut VulgCont 5:12  Observa diem Sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.
Deut VulgCont 5:13  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Deut VulgCont 5:14  Septimus dies Sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne iumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Deut VulgCont 5:15  Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem Sabbati.
Deut VulgCont 5:16  Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in Terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deut VulgCont 5:20  Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Deut VulgCont 5:21  Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
Deut VulgCont 5:22  Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
Deut VulgCont 5:23  Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu, atque dixistis:
Deut VulgCont 5:24  Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam. Vocem eius audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Deut VulgCont 5:25  Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Deut VulgCont 5:26  Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
Deut VulgCont 5:27  Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
Deut VulgCont 5:28  Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi huius quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
Deut VulgCont 5:29  Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
Deut VulgCont 5:31  Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et ceremonias atque iudicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in Terra, quam dabo illis in possessionem.
Deut VulgCont 5:32  Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deut VulgCont 5:33  sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.