Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Gene VulgSist 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
Gene VulgSist 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Gene VulgSist 7:3  Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.
Gene VulgSist 7:4  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
Gene VulgSist 7:5  Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
Gene VulgSist 7:6  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
Gene VulgSist 7:7  Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Gene VulgSist 7:8  De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
Gene VulgSist 7:9  duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
Gene VulgSist 7:10  Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
Gene VulgSist 7:11  Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:
Gene VulgSist 7:12  et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Gene VulgSist 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eis in arcam:
Gene VulgSist 7:14  ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres
Gene VulgSist 7:15  ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
Gene VulgSist 7:16  Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Gene VulgSist 7:17  Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Gene VulgSist 7:18  Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.
Gene VulgSist 7:19  Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
Gene VulgSist 7:20  Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Gene VulgSist 7:21  Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: animantiumque omnium universi homines,
Gene VulgSist 7:22  et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
Gene VulgSist 7:23  Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
Gene VulgSist 7:24  Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.