Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 15
I Ch Vulgate 15:1  fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
I Ch Vulgate 15:2  tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
I Ch Vulgate 15:3  congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
I Ch Vulgate 15:5  de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
I Ch Vulgate 15:6  de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
I Ch Vulgate 15:7  de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
I Ch Vulgate 15:8  de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
I Ch Vulgate 15:9  de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
I Ch Vulgate 15:10  de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
I Ch Vulgate 15:11  vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
I Ch Vulgate 15:12  et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
I Ch Vulgate 15:13  ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
I Ch Vulgate 15:14  sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel
I Ch Vulgate 15:15  et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
I Ch Vulgate 15:16  dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
I Ch Vulgate 15:17  constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
I Ch Vulgate 15:18  et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
I Ch Vulgate 15:19  porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes
I Ch Vulgate 15:20  Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
I Ch Vulgate 15:21  porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
I Ch Vulgate 15:22  Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
I Ch Vulgate 15:24  porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
I Ch Vulgate 15:25  igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
I Ch Vulgate 15:26  cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
I Ch Vulgate 15:27  porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
I Ch Vulgate 15:28  universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
I Ch Vulgate 15:29  cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo