I CORINTHIANS
Chapter 12
I Co | Vulgate | 12:3 | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto | |
I Co | Vulgate | 12:8 | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum | |
I Co | Vulgate | 12:10 | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum | |
I Co | Vulgate | 12:12 | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus | |
I Co | Vulgate | 12:13 | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus | |
I Co | Vulgate | 12:15 | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore | |
I Co | Vulgate | 12:16 | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore | |
I Co | Vulgate | 12:21 | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii | |
I Co | Vulgate | 12:23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent | |
I Co | Vulgate | 12:24 | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem | |
I Co | Vulgate | 12:26 | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra | |
I Co | Vulgate | 12:28 | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum | |
I Co | Vulgate | 12:30 | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur | |