I KINGS
Chapter 4
I Ki | VulgHetz | 4:5 | Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis: | |
I Ki | VulgHetz | 4:7 | Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israel, qui præbebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. | |
I Ki | VulgHetz | 4:12 | Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan. | |
I Ki | VulgHetz | 4:13 | Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas. | |
I Ki | VulgHetz | 4:15 | Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio. | |
I Ki | VulgHetz | 4:19 | Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra. | |
I Ki | VulgHetz | 4:20 | Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes. | |
I Ki | VulgHetz | 4:21 | Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ eius. | |
I Ki | VulgHetz | 4:22 | Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, | |
I Ki | VulgHetz | 4:23 | decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. | |
I Ki | VulgHetz | 4:24 | Ipse enim obtinebat omnem regionem, quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu. | |
I Ki | VulgHetz | 4:25 | Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. | |
I Ki | VulgHetz | 4:26 | Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. | |
I Ki | VulgHetz | 4:27 | Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. | |
I Ki | VulgHetz | 4:28 | Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi. | |
I Ki | VulgHetz | 4:29 | Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quæ est in littore maris. | |
I Ki | VulgHetz | 4:31 | et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. | |
I Ki | VulgHetz | 4:32 | Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille. | |
I Ki | VulgHetz | 4:33 | Et disputavit super lignis a cedro, quæ est in Libano, usque ad hyssopum, quæ egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. | |