II MACCABEES
Chapter 2
II M | VulgClem | 2:1 | Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. | |
II M | VulgClem | 2:2 | Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. | |
II M | VulgClem | 2:4 | Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. | |
II M | VulgClem | 2:5 | Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. | |
II M | VulgClem | 2:6 | Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire. | |
II M | VulgClem | 2:7 | Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : | |
II M | VulgClem | 2:8 | et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. | |
II M | VulgClem | 2:9 | Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. | |
II M | VulgClem | 2:10 | Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum. | |
II M | VulgClem | 2:11 | Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. | |
II M | VulgClem | 2:13 | Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. | |
II M | VulgClem | 2:14 | Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. | |
II M | VulgClem | 2:16 | Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies. | |
II M | VulgClem | 2:17 | Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, | |
II M | VulgClem | 2:18 | sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum. | |
II M | VulgClem | 2:20 | De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione, | |
II M | VulgClem | 2:22 | et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, | |
II M | VulgClem | 2:23 | et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. | |
II M | VulgClem | 2:24 | Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. | |
II M | VulgClem | 2:25 | Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, | |
II M | VulgClem | 2:26 | curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur. | |
II M | VulgClem | 2:27 | Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. | |
II M | VulgClem | 2:28 | Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. | |
II M | VulgClem | 2:29 | Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. | |
II M | VulgClem | 2:30 | Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis. | |
II M | VulgClem | 2:31 | Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori : | |
II M | VulgClem | 2:32 | brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. | |