Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
II M VulgClem 14:1  Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
II M VulgClem 14:2  et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.
II M VulgClem 14:3  Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,
II M VulgClem 14:4  venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
II M VulgClem 14:5  Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur,
II M VulgClem 14:6  respondit : Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum :
II M VulgClem 14:7  nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni :
II M VulgClem 14:8  primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
II M VulgClem 14:9  Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice :
II M VulgClem 14:10  nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.
II M VulgClem 14:11  Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
II M VulgClem 14:12  Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam :
II M VulgClem 14:13  datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
II M VulgClem 14:14  Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes.
II M VulgClem 14:15  Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
II M VulgClem 14:16  Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
II M VulgClem 14:17  Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
II M VulgClem 14:18  Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
II M VulgClem 14:19  Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
II M VulgClem 14:20  Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
II M VulgClem 14:21  Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.
II M VulgClem 14:22  Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt.
II M VulgClem 14:23  Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat : gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit.
II M VulgClem 14:24  Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.
II M VulgClem 14:25  Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant.
II M VulgClem 14:26  Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
II M VulgClem 14:27  Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
II M VulgClem 14:28  Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quæ convenerant irrita faceret, nihil læsus a viro :
II M VulgClem 14:29  sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret.
II M VulgClem 14:30  At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
II M VulgClem 14:31  Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
II M VulgClem 14:32  Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
II M VulgClem 14:33  juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
II M VulgClem 14:34  Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes :
II M VulgClem 14:35  Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
II M VulgClem 14:36  Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est.
II M VulgClem 14:37  Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Judæorum appellabatur.
II M VulgClem 14:38  Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
II M VulgClem 14:39  Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
II M VulgClem 14:40  Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judæis maximam illaturum.
II M VulgClem 14:41  Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,
II M VulgClem 14:42  eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.
II M VulgClem 14:43  Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas :
II M VulgClem 14:44  quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem.
II M VulgClem 14:45  Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit :
II M VulgClem 14:46  et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est.