Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Isai VulgCont 33:1  Væ qui prædaris! Nonne et ipse prædaberis? Et qui spernis! Nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgCont 33:2  Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgCont 33:3  A voce Angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
Isai VulgCont 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
Isai VulgCont 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion iudicio et iustitia.
Isai VulgCont 33:6  Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
Isai VulgCont 33:7  Ecce videntes clamabunt foris, Angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgCont 33:8  Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgCont 33:9  Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgCont 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgCont 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgCont 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinæ congregatæ igni comburentur.
Isai VulgCont 33:13  Audite qui longe estis, quæ fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam.
Isai VulgCont 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Isai VulgCont 33:15  Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgCont 33:16  Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est, aquæ eius fideles sunt.
Isai VulgCont 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe.
Isai VulgCont 33:18  Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? Ubi legis verba ponderans? Ubi doctor parvulorum?
Isai VulgCont 33:19  Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ eius, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgCont 33:20  Respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur:
Isai VulgCont 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgCont 33:22  Dominus enim iudex noster: Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
Isai VulgCont 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum: claudi diripient rapinam.
Isai VulgCont 33:24  Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.