Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 10
Job VulgHetz 10:1  Tædet animam meam vitæ meæ, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
Job VulgHetz 10:2  Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices.
Job VulgHetz 10:3  Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
Job VulgHetz 10:4  Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?
Job VulgHetz 10:5  Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Job VulgHetz 10:6  Ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?
Job VulgHetz 10:7  Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Job VulgHetz 10:8  Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
Job VulgHetz 10:9  Memento quæso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Job VulgHetz 10:10  Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Job VulgHetz 10:11  Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
Job VulgHetz 10:12  Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job VulgHetz 10:13  Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Job VulgHetz 10:14  Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
Job VulgHetz 10:15  Et si impius fuero, væ mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job VulgHetz 10:16  Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
Job VulgHetz 10:17  Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
Job VulgHetz 10:18  Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Job VulgHetz 10:19  Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Job VulgHetz 10:20  Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
Job VulgHetz 10:21  Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
Job VulgHetz 10:22  Terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.