Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Job VulgHetz 8:2  Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Job VulgHetz 8:3  Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
Job VulgHetz 8:4  Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
Job VulgHetz 8:5  Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
Job VulgHetz 8:6  Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ:
Job VulgHetz 8:7  In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Job VulgHetz 8:8  Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
Job VulgHetz 8:9  (Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
Job VulgHetz 8:10  Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
Job VulgHetz 8:11  Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
Job VulgHetz 8:12  Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:
Job VulgHetz 8:13  Sic viæ omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit:
Job VulgHetz 8:14  Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.
Job VulgHetz 8:15  Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:
Job VulgHetz 8:16  Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
Job VulgHetz 8:17  Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
Job VulgHetz 8:18  Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
Job VulgHetz 8:19  Hæc est enim lætitia viæ eius, ut rursum de terra alii germinentur.
Job VulgHetz 8:20  Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
Job VulgHetz 8:21  Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
Job VulgHetz 8:22  Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.