JOHN
Chapter 13
John | VulgSist | 13:1 | Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. | |
John | VulgSist | 13:2 | Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis: | |
John | VulgSist | 13:3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: | |
John | VulgSist | 13:4 | surgit a coena, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, praecinxit se. | |
John | VulgSist | 13:5 | Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. | |
John | VulgSist | 13:7 | Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. | |
John | VulgSist | 13:8 | Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. | |
John | VulgSist | 13:10 | Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. | |
John | VulgSist | 13:11 | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes. | |
John | VulgSist | 13:12 | Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? | |
John | VulgSist | 13:14 | Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes. | |
John | VulgSist | 13:16 | Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum. | |
John | VulgSist | 13:18 | Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. | |
John | VulgSist | 13:20 | Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit. | |
John | VulgSist | 13:21 | Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me. | |
John | VulgSist | 13:26 | Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis. | |
John | VulgSist | 13:27 | Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius. | |
John | VulgSist | 13:29 | Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. | |
John | VulgSist | 13:31 | Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo. | |
John | VulgSist | 13:32 | Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. | |
John | VulgSist | 13:33 | Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me: et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. | |
John | VulgSist | 13:34 | Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. | |
John | VulgSist | 13:35 | In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. | |
John | VulgSist | 13:36 | Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea. | |