JOHN
Chapter 13
John | Vulgate | 13:1 | ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos | |
John | Vulgate | 13:2 | et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis | |
John | Vulgate | 13:5 | deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus | |
John | Vulgate | 13:8 | dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum | |
John | Vulgate | 13:10 | dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes | |
John | Vulgate | 13:11 | sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes | |
John | Vulgate | 13:12 | postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis | |
John | Vulgate | 13:14 | si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes | |
John | Vulgate | 13:16 | amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum | |
John | Vulgate | 13:18 | non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum | |
John | Vulgate | 13:20 | amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit | |
John | Vulgate | 13:21 | cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me | |
John | Vulgate | 13:26 | respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis | |
John | Vulgate | 13:27 | et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius | |
John | Vulgate | 13:29 | quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret | |
John | Vulgate | 13:31 | cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo | |
John | Vulgate | 13:32 | si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum | |
John | Vulgate | 13:33 | filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo | |
John | Vulgate | 13:34 | mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem | |
John | Vulgate | 13:35 | in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem | |
John | Vulgate | 13:36 | dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea | |