LEVITICUS
Chapter 18
Levi | Vulgate | 18:3 | iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis | |
Levi | Vulgate | 18:4 | facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 18:6 | omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus | |
Levi | Vulgate | 18:7 | turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius | |
Levi | Vulgate | 18:9 | turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis | |
Levi | Vulgate | 18:10 | turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est | |
Levi | Vulgate | 18:11 | turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis | |
Levi | Vulgate | 18:14 | turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur | |
Levi | Vulgate | 18:15 | turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius | |
Levi | Vulgate | 18:17 | turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est | |
Levi | Vulgate | 18:18 | sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente | |
Levi | Vulgate | 18:21 | de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus | |
Levi | Vulgate | 18:23 | cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est | |
Levi | Vulgate | 18:24 | ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum | |
Levi | Vulgate | 18:25 | et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos | |
Levi | Vulgate | 18:26 | custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos | |
Levi | Vulgate | 18:27 | omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam | |
Levi | Vulgate | 18:28 | cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos | |
Levi | Vulgate | 18:29 | omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui | |