MATTHEW
Chapter 11
Matt | VulgCont | 11:1 | Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. | |
Matt | VulgCont | 11:2 | Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, | |
Matt | VulgCont | 11:4 | Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis. | |
Matt | VulgCont | 11:5 | Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: | |
Matt | VulgCont | 11:7 | Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem? | |
Matt | VulgCont | 11:8 | Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. | |
Matt | VulgCont | 11:10 | Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. | |
Matt | VulgCont | 11:11 | Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo. | |
Matt | VulgCont | 11:12 | A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. | |
Matt | VulgCont | 11:16 | Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus | |
Matt | VulgCont | 11:19 | Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. | |
Matt | VulgCont | 11:20 | Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam. | |
Matt | VulgCont | 11:21 | Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent. | |
Matt | VulgCont | 11:22 | Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. | |
Matt | VulgCont | 11:23 | Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. | |
Matt | VulgCont | 11:24 | Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi. | |
Matt | VulgCont | 11:25 | In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. | |
Matt | VulgCont | 11:27 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. | |
Matt | VulgCont | 11:29 | Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. | |