Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Numb VulgHetz 18:1  Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem Sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
Numb VulgHetz 18:2  sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.
Numb VulgHetz 18:3  Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat, ut ad vasa Sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
Numb VulgHetz 18:4  sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis eius. Alienigena non miscebitur vobis.
Numb VulgHetz 18:5  Excubate in custodia Sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israel.
Numb VulgHetz 18:6  Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius.
Numb VulgHetz 18:7  Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur. si quis externus accesserit, occidetur.
Numb VulgHetz 18:8  Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
Numb VulgHetz 18:9  Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
Numb VulgHetz 18:10  In Sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
Numb VulgHetz 18:11  Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis iure perpetuo. qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
Numb VulgHetz 18:12  Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
Numb VulgHetz 18:13  Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
Numb VulgHetz 18:14  Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit.
Numb VulgHetz 18:15  Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit: ita dumtaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est, redimi facias,
Numb VulgHetz 18:16  cuius redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere Sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
Numb VulgHetz 18:17  Primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
Numb VulgHetz 18:18  Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter, tua erunt.
Numb VulgHetz 18:19  Omnes primitias Sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis, ac filiabus tuis iure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
Numb VulgHetz 18:20  Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Numb VulgHetz 18:21  Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
Numb VulgHetz 18:22  ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
Numb VulgHetz 18:23  solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
Numb VulgHetz 18:24  decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Numb VulgHetz 18:26  Præcipe Levitis, atque denuncia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,
Numb VulgHetz 18:27  ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus:
Numb VulgHetz 18:28  et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
Numb VulgHetz 18:29  Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
Numb VulgHetz 18:30  Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias:
Numb VulgHetz 18:31  et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.
Numb VulgHetz 18:32  Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini.