Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Prov VulgCont 17:1  Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
Prov VulgCont 17:2  Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.
Prov VulgCont 17:3  Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus.
Prov VulgCont 17:4  Malus obedit linguæ iniquæ: et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Prov VulgCont 17:5  Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius: et qui ruina lætatur alterius, non erit impunitus.
Prov VulgCont 17:6  Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum.
Prov VulgCont 17:7  Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens.
Prov VulgCont 17:8  Gemma gratissima, expectatio præstolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit.
Prov VulgCont 17:9  Qui celat delictum, quærit amicitias: qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Prov VulgCont 17:10  Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
Prov VulgCont 17:11  Semper iurgia quærit malus: Angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Prov VulgCont 17:12  Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Prov VulgCont 17:13  Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
Prov VulgCont 17:14  Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.
Prov VulgCont 17:15  Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
Prov VulgCont 17:16  Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quærit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala.
Prov VulgCont 17:17  Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.
Prov VulgCont 17:18  Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo.
Prov VulgCont 17:19  Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium, quærit ruinam.
Prov VulgCont 17:20  Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum.
Prov VulgCont 17:21  Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo lætabitur.
Prov VulgCont 17:22  Animus gaudens ætatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa.
Prov VulgCont 17:23  Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
Prov VulgCont 17:24  In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terræ.
Prov VulgCont 17:25  Ira patris, filius stultus: et dolor matris quæ genuit eum.
Prov VulgCont 17:26  Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat.
Prov VulgCont 17:27  Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
Prov VulgCont 17:28  Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.