Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Prov VulgHetz 20:1  Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens.
Prov VulgHetz 20:2  Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
Prov VulgHetz 20:3  Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Prov VulgHetz 20:4  Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Prov VulgHetz 20:5  Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud.
Prov VulgHetz 20:6  Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet?
Prov VulgHetz 20:7  Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
Prov VulgHetz 20:8  Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
Prov VulgHetz 20:9  Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?
Prov VulgHetz 20:10  Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
Prov VulgHetz 20:11  Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.
Prov VulgHetz 20:12  Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
Prov VulgHetz 20:13  Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Prov VulgHetz 20:14  Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Prov VulgHetz 20:15  Est aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scientiæ.
Prov VulgHetz 20:16  Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Prov VulgHetz 20:17  Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo.
Prov VulgHetz 20:18  Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella.
Prov VulgHetz 20:19  Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Prov VulgHetz 20:20  Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
Prov VulgHetz 20:21  Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Prov VulgHetz 20:22  Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te.
Prov VulgHetz 20:23  Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona.
Prov VulgHetz 20:24  A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
Prov VulgHetz 20:25  Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
Prov VulgHetz 20:26  Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Prov VulgHetz 20:27  Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Prov VulgHetz 20:28  Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Prov VulgHetz 20:29  Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities.
Prov VulgHetz 20:30  Livor vulneris absterget mala: et plagæ in secretioribus ventris.